Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 155

Precedente Successiva

mundi cultor et cognitor; et ita in veritate factum est. Nulla
enim natio reperitur, quae non glorietur se ab Abraham descendere.
Mahumetani per Ismael , Hebraei per Isaac , Christiani per David , ex
cuius stirpe est Christus , qui inservit nos stipiti sancto, sicut oleastros
olivae; ac tempus prope est, ut ex dispositionibus coeli et terrae considero,
in quo totus mundus revertetur ad cultum veri Dei, eritque filius
Abrahae non spurius, ut Macon , nec carnalis ut Hebraei, sed spiritualis,
quoniam Abrahae promisit Deus, ut haeres esset mundi, teste S.
Paulo . Homo intra pugillum cerebri interclusus videre et cognoscere
infinitum Deum non potest; sed Deus benignus condescendit nobis,
notitiamque praebet exterioribus organis scientiae nostrae. At interior
sensus melius intelligit per similitudines ad infinitum sese elevando,
quo circumdamur et sumus. Si piscis unus totum mare inhabitare
simul non potest, nec videre, nec homo totum occupare aerem,
ita ac longe minus anima nostra potest extendi ad infiniti comprehensionem.
At credere Deum esse, ac bonum esse, sanctum, iustumque,
et scire ac posse, et velle nobis benefacere longe magis quam
pater carnalis, qui ignorat, quomodo nos genuit, sed tantummodo
Veneream voluptatem secutus est stimulo secreto incitatus, quem
Deus cunctis suis instrumentis apposuit; necessarium ac rationabile
est. Porro haec fides tantam vim obtinet, quod immutat res creatas in
id quod cupimus, non quia fides est, sed fides in Deum causam omnium
rerum.
~ Quapropter quicunque vult ac potest tam praestantissime creatori
servire, quod etiam possit confidere de amicitia eius penitus et omnino,
et nolit aut velit quidpiam, nisi ut vult et non vult Deus, nec contra
Deum operatur unquam, sed ea modo quae Deus illi, et communitati
hominum praecipit, hic potest in eius amicitia ita confidere,
quod res creatas, prout opus est immutare queat per miraculum, et
veluti homo praecipiens homini super quem habet potestatem et fiduciam,
ab eo officium consequitur, ita aliis praecipiendo rebus movet
ipsarum sopitum sensum; ac sibi obedientem reddit: Ut videmus
lictorem imperare strenuissimis et nobilissimis nomine Regis, et
omnes obedire. Ita putandum quod ei qui Dei nomine praecipere
potest iuxta Dei voluntatem, obedientia non negetur; Et hic est modus,
quo causa ignobilis nobilioribus imperare potest et miracula facere,
nisi haesitaverit in fide, quam habet in Domino suo. Bene Petrarca
cecinit de Iosua loquendo;
~

O fidanza gentil, chi Dio ben cole, Tutto quanto ha creato haver soggetto;
El sol fermar con semplici parole.


~ Secundo requiritur fides in eo pro quo miraculum fit; cum in eius
beneficium, non autem in maleficium fit; tunc enim potius timor necessarius
est. Non enim aptus est a Deo beneficia accipere, qui dispositus

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche